Orações (em latim)

Atanasio

Sýmbolum Athanasiánum

Antíphona. Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas, et ante ómnia sǽcula, et nunc, et in perpétuum. (T. P. Allelúia).

Sýmbolum Athanasiánum

1. Quicúmque vult salvus esse, ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:

2. Quam nisi quisque íntegram inviolatámque serváverit, absque dúbio in ætérnum períbit.

3. Fides autem cathólica hæc est: ut unum Deum in Trinitáte, et Trinitátem in unitáte venerémur.

4. Neque confundéntes persónas, neque substántiam separántes.

5. Alia est enim persóna Patris, ália Fílii, ália Spíritus Sancti.

6. Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas, æquális glória, coætérna maiéstas.

7. Qualis Pater, talis Fílius, talis Spíritus Sanctus.

8. Increátus Pater, increátus Fílius, increátus Spíritus Sanctus.

9. Imménsus Pater, imménsus Fílius, imménsus Spíritus Sanctus.

10. Ætérnus Pater, ætérnus Fílius, ætérnus Spíritus Sanctus.

11. Et tamen non tres ætérni, sed unus ætérnus.

12. Sicut non tres increáti, nec tres imménsi, sed unus increátus et unus imménsus.

13. Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius, omnípotens Spíritus Sanctus.

14. Et tamen non tres omnipoténtes, sed unus omnípotens.

15. Ita Deus Pater, Deus Fílius, Deus Spíritus Sanctus.

16. Et tamen non tres Dii, sed unus est Deus.

17. Ita Dóminus Pater, Dóminus Fílius, Dóminus Spíritus Sanctus.

18. Et tamen non tres Dómini: sed unus est Dóminus.

19. Quia, sicut singillátim unamquámque persónam Deum ac Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur: ita tres Deos aut Dóminos dícere cathólica religióne prohibémur.

20. Pater a nullo est factus: nec creátus, nec génitus.

21. Fílius a Patre solo est: non factus, nec creátus, sed génitus.

22. Spíritus Sanctus a Patre et Fílio: non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.

23. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii: unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.

24. Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil maius aut minus: sed totæ tres persónæ coætérnæ sibi sunt et coæquáles.

25. Ita ut per ómnia, sicut iam supra dictum est, et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit.

26. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitáte séntiat.

27. Sed necessárium est ad ætérnam salútem, ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Iesu Christi fidéliter credat.

28. Est ergo fides recta, ut credámus et confiteámur quia Dóminus noster Iesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est.

29. Deus est ex substántia Patris ante sǽcula génitus: et homo est ex substántia matris in sǽculo natus.

30. Perféctus Deus, perféctus homo: ex ánima rationáli et humána carne subsístens.

31. Æquális Patri secúndum divinitátem: minor Patre secúndum humanitátem.

32. Qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.

33. Unus autem non conversióne divinitátis in carnem: sed assumptióne humanitátis in Deum.

34. Unus omníno, non confusióne substántiæ: sed unitáte persónæ.

35. Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

36. Qui passus est pro salúte nostra: descéndit ad ínferos: tértia die resurréxit a mórtuis.

37. Ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.

38. Ad cuius advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis: et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.

39. Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam: qui vero mala, in ignem ætérnum.

40. Hæc est fides cathólica, quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit, salvus esse non póterit.

V./ Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

R./ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Antíphona. Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas, et ante ómnia sǽcula, et nunc, et in perpétuum. (T. P. Allelúia).

V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R/. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

V/. Dóminus vobíscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus: Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia maiestátis adoráre unitátem: quǽsumus; ut, eiúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R/. Amen.


Ted

Te Deum

Te Deum laudámus: te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem, omnis terra venerátur.

Tibi omnes ángeli, tibi cæli et univérse potestátes: tibi chérubim et séraphim incessábili voce proclámant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus apostolórum chorus, te prophetárum laudábilis númerus, te mártyrum candidátus laudat exércitus.

Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia,

Patrem imménsæ maiestátis; venerándum tuum verum et únicum Fílium; Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, Christe. Tu Patris sempitérnus es Fílius.

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris.

Iudex créderis esse ventúrus.

Sequens versus dícitur flexis génibus:

Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum sanctis tuis in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies benedícimus te; et laudámus nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: non confúndar in ætérnum.

V/. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum.

R/. Et laudábilis, et gloriósus in sǽcula.

V/. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu.

R/. Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

V/. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.

R/. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.

V/. Bénedic, ánima mea, Dómino.

R/. Et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R/. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

V/. Dóminus vobíscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus: Deus, cuius misericórdiæ non est númerus, et bonitátis infinítus est thesáurus: piíssimæ Maiestáti tuæ pro collátis donis grátias ágimus, tuam semper cleméntiam exorántes; ut qui peténtibus postuláta concédis, eósdem non déserens, ad prǽmia futúra dispónas.

Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti, da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de eius semper consolatióne gaudére.

Deus, qui néminem in te sperántem nímium afflígi permíttis, sed pium précibus præstas audítum: pro postulatiónibus nostris, votísque suscéptis grátias ágimus, te piíssime deprecántes; ut a cunctis semper muniámur advérsis.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R/. Amen.

 

Salve Regina